NOSTRA DOMINA VICTORIAE, ORA PRO NOBIS!

Memoria B. Mariae Virginis a Rosario est dies festus Ecclesiae Catholicae die 7 Octobris in honorem BMV a Rosario celebratus. Hodierna memoria BMV a Rosario a Pio V (papa 1566–1572) sub titulo Festum Sanctae Mariae de Victoria condita est eo modo Deo gratias agens pro victoria classis Christianae in pugna Lepantina 1571. Prima Octobris die dominica celebratum est. Iam 1573 a Gregorio XIII Festum BMV a Rosario nominatum est. 1716 Imperio Ottomanico Eugenio principe Sabaudiensi duce apud Petro-Varadinum (hodie in Serbia / Neoplanta) victo festum in Calendarium Romanum receptum est. Anno 1913 in die 7 Octobris positum est. Albertus Durerus anno 1506 Venetiis tabulam magnam cum titulo Festum rosarii pinxit, quae hodie in pinacotheca gentilicia Pragensi collocata est. Festum rosarii est primum altare unius tabulae a Durero factum. Sancta Maria, mater Dei, in throno a putis sustento demonstratur. Duo puti coronam super caput eius pendens tenent, alius angelus ad pedes eius fidibus canit. Maria, Christus infans, Sanctus Dominicus, cui inventio rosarii attribuitur, et alii puti rosaria distribuunt hominibus, quibus imperator papaquae anteunt.
ProVaticanus
ProVaticanus
uppdaterad senast 21 maj
4 resultat
Ave Maria Keychain Nyckelring
Camisia de AVE MARIA! T-shirt
Camisia de AVE MARIA! T-shirt
Försäljningspris 347,00 kr. Ursprungligt pris 408,00 kr.
VICTORIA CATHOLICA CAMISIA DE LEPANTO TEE SHIRT
VICTORIA CATHOLICA CAMISIA DE LEPANTO TEE SHIRT
Försäljningspris 305,00 kr. Ursprungligt pris 358,00 kr.
Mexicansk imperialistisk skjorta för Ave Maria Tee
Mexicansk imperialistisk skjorta för Ave Maria Tee
Försäljningspris 358,00 kr. Ursprungligt pris 421,00 kr.
Andra kollektioner ni kanske gillar av ProVaticanus